

Liber Tobiae*
Caput 6: Versus 4
Apprehende branchiam,etc.[BED., ibid.]Apprehendit Christus di bolum qui eum capere in cruce voluit, et moriendo vicit. Apprehendit ergo branchiam, ut caput nequissimum a corpore, potentiae suae dextera separaret, id est nequitiam antiqui hostis ab his, quos sibi corpus fecerat, auferret, et hos corpori suo, id est Ecclesiae inferret. Branchiam enim habet piscis in confinio capitis et corporis, est autem Christus caput Ecclesiae, quae est corpus ejus, et diabolus caput iniquorum, qui sunt corpus ejus.Quod cum fecisset.Quia cum Dominus nequitiam diaboli manifestaret, molitus est adhuc electis suis persecutionem commovere: hi enim sunt pedes ejus per quos ambulat in terra qui per omnia regnat in coelo.